- VIRILITAS
- VIRILITASadempta stupratoribus, apud Aegyptios, quod unô crimine tria haud parva scelera complecterentur, iniuriam, corruptelam et liberorum confusionem, Diodorus, l. 1. c. 6.Paederastis item, apud Romanos, principatu Iustiniani, et sequentium Imperatorum, de quibus vide Zonaram, Tom. 3. Paullum Diac. l. 16. Cedrenum, Alios. Proditoribus porro, apud Moscos, uti de Ioanne Basilide refert Paulus Oderbornius in Vita eius, quem etiam unum alterius virilia devorare coegisse tradit etc. Sed et deliciarum causâ, innocentibus, uti supra vidimus passim, ubi de Castratione, Eunuchis, Spadonibus. Sibi ipsis vero id faciebant inter Gentiles sacerdotes Matris Deûm, inter Christianos Haeretici, Eunuchi ob id appellati, Alii. Nec omittenda pudori femineo data lex, in haec verba: Si ortô inter aliquos certamine, alterius uxor accesserit, sui viri —— defendendi ergo, et iniecta manu illius virilia prehenderit, ei manum sine ulla misericordia praescinditote, Deuteron. c. 25. v. 11. et 12. Plura hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.